HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXCVIII: De ascensione Domini

#Luc. XXIV; Marc. XVI#Act. I

Die autem ascensionis venit ad eos in Jerusalem, et ait: Sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto. Cumque comedisset cum eis, unde intelligitur sextam horam transisse, eduxit eos foras in montem Oliveti versus Bethaniam. Et elevatis manibus, benedixit eis. Et videntibus illis elevatus est in coelum, et nubes lucida bajulabat eum ministerio angelorum. Cumque jam subtractus esset ab oculis discipulorum, tamen adhuc intuebantur in coelum, propterea duo angeli, in forma virorum, steterunt juxta illos, et dixerunt: Viri Galilaei, quid aspicitis in coelum. Quasi dicat: Recedite, ne exspectetis Jesum, ut modo redeat tamen in fine temporum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum, bajulis scilicet nubibus, descendet in aera. Illi autem regressi sunt in Jerusalem, et exspectabant promissum Spiritum sanctum. Quo accepto, temporibus suis profectis, praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, et sequentibus signis. Et nota differentiam. Translatus Enoch est, subvectus est Elias, ascendit Jesus propria sui virtute.